Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.30.1 Cic. Fam. 13.31.1 (English) >>Cic. Fam. 13.32.1

Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). . CICERO ACILIO PROCONSVLI S. 13.31.1 C. Flavio, honesto et ornato equite R., utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius. quapropter velim honoris mei causa, quibus rebus honeste et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime et quam liberalissime C. Flavium tractes. id mihi sic erit gratum, ut gratius esse nihil possit. 13.31.2 sed praeterea tibi adfirmo (neque id ambitione adductus facio sed cum familiaritate et necessitudine tum etiam veritate) te ex C. Flavi officio et observantia et praeterea splendore atque is inter suos gratia magnam voluptatem esse capturum. vale.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.30.1 Cic. Fam. 13.31.1 (English) >>Cic. Fam. 13.32.1

Powered by PhiloLogic